Результаты (
русский) 1:
[копия]Скопировано!
Nam egregium virum Troianum, Aenean nomine, filium ipsius Veneris deae, post Troiam a Graecis captam et deletam Troiae ab oris fato profugum in Italiam venisse narrat. Multum illum terra marique deorum imperio iactatum esse dicit, multaque mala eum passum in bello ob iram Iunonis, deae saevae, populo Troiano inimicae. Nam fato destinatum est Troianos cum Aenea in Italiam venturos esse et ibi ab illis oppidum novum et regnum conditum iri. Hoc regina deorum timet ideoque Troianos ab Italia semper arcet. Ex Vergilii libris scire possumus Aenean cum sociis suis in Italiam tamen venisse et ibi inter eos et Latinos, antiquae Italiae incolas, bellum ortum esse. Notum est eo bello Latinos a Troianis victos esse. Tum Troiani oppidum novum, quod Lavinium appellatum est, condunt. Post multos annos Iulus, Aeneae filius, aliud oppidum, Albam Longam condit.
переводится, пожалуйста, подождите..