Результаты (
русский) 1:
[копия]Скопировано!
[1] Saepe a me, Innocenti carissime, postulasti, ut de eius miraculo rei, quae in nostram aetatem inciderat, non tacerem. cumque ego id verecunde et vere, ut nunc experior, negarem meque adsequi posse diffiderem, sive quia omnis humanus sermo inferior esset laude caelesti, sive quia otium quasi quaedam ingenii robigo parvulam licet facultatem pristini siccasset eloquii, tu e contrario adserebas in dei rebus non possibilitatem inspici debere, sed animum, neque eum posse verba deficere, qui credidisset in verbo.
Igitur Vercellae Ligurum civitas haud procul a radicibus Alpium sita, olim potens, nunc raro habitatore semiruta. hanc cum ex more consularis inviseret, oblatam sibi quandam mulierculam una cum adultero -- nam id crimen maritus inpegerat -- poenali carceris horrore circumdedit. [3.2] neque multo post, cum lividas carnes ungula cruenta pulsaret et sulcatis lateribus dolor quaereret veritatem, infelicissimus iuvenis volens conpendio mortis longos vitare cruciatus, dum in suum mentitur sanguinem, accusavit alienum solusque omnium miser merito visus est percuti, quia non reliquit innoxiae, unde posset negare. [3.3] at vero mulier sexu fortior suo, cum eculeus corpus extenderet et sordidas paedore carceris manus post tergum vincula cohiberent, oculis, quos tantum tortor alligare non poterat, suspexit ad caelum et volutis per ora lacrimis: 'tu,' inquit, testis, domine Iesu, cui occultum nihil est, qui es scrutator renis et cordis, non ideo me negare velle, ne peream, sed ideo mentiri nolle, ne peccem. [3.4] at tu, miserrime homo, si interire festinas, cur duos interimis innocentes? equidem et ipsa cupio mori, cupio invisum hoc corpus exuere, sed non quasi adultera. praesto iugulum, micantem intrepida excipio mucronem, innocentiam tantum mecum feram. non moritur, quisquis victurus occiditur.'
Igitur consularis pastis cruore luminibus ut fera, quae gustatum semel sanguinem semper sitit, duplicari tormenta iubet, et saevum dentibus frendens similem carnifici minitatus est poenam, nisi confiteretur sexus infirmior, quod non potuerat robur virile reticere
Rogo, quae est ista securitas? inpendentem non timet mortem, laetatur percussa, carnifex pallet; oculi gladium non videntes tantum fibulam vident et, ne parum esset, quod non formidabat interitum, praestabat beneficium saevienti. [8.2] iam igitur et tertius ictus: sacramentum frustraverat trinitatis. iam speculator exterritus et non credens ferro mucronem aptabat in iugulum, ut, qui secare non poterat, saltim premente manu corpori conderetur: -- o omnibus inaudita res saeculis! -- ad capulum gladius reflectitur et velut dominum suum victus aspiciens confessus est se ferire non posse.
переводится, пожалуйста, подождите..
