Результаты (
русский) 1:
[копия]Скопировано!
Ius populi Romani constat ex legibus, plebiscītis, senatus consultis,
constitutionibus principum, edictis eorum, qui ius edicendi habent, responsis
prudentium. Lex est, quod populus iubet atque constituit. Plebs autem a populo eo
distat, quod populi appellatione universi cives significantur; plebis autem
appellatione ceteri cives sine patriciis significantur. Sed postea lex Hortensia lata est, qua plebiscita universum populum tenebat; itaque eo modo legibus exaequata sunt.
Senatus consultum est, quod senatus iubet atque constituit: idque legis vicem
obtinet.
Constitutio principis est, quod imperator decreto vel edicto vel epistula
constituit.
Edicta sunt praecepta eōrum, qui ius edicendi habent magistratus populi
Romani. Sed amplissimum ius est in edicto aedilium curulium.
Responsa prudentium sunt sententiae et opiniōnes eorum, quibus permīssum
est iura condere. Sed sententiae eorum omnium in unum concurrunt, id, quod ita
sentiunt, legis vicem obtinet; si vero dissentiunt, iudici licet (quamlibet) sententiam
sequi: idque rescripto divi Hadriani significatur (Gaius).
переводится, пожалуйста, подождите..
