Результаты (
русский) 1:
[копия]Скопировано!
Romani antiqui multos deos colebant. Alii eorum in coelo, alii in terra, alii etiam in aqua habitabant. Dei, incolae coeli,- primum locum inter deos tenebant, summum autem imperium Juppiter habebat, qui dominus coeli et terrae putabatur, in Capіtolio templum ejus dei situm erat, quod ornabatur statua dei. Neptunus, deus oceănі et fluviorum, in oceăno habitabat, arae ejus plerumque apud fluvios erant. Neptuno equi et tauri a nautis pro victĭmis immolabantur. Pluto imperium inferõrum habebat et sub terra habi¬tabat. Ad eum deum animae mortuorum migrabant, itaque Romanі tauros nigros ei immolabant.
Alii dei Romanorum libĕri Jovis (Gen.: Юпітера) putabantur, in numĕro eorum Mercurius, Apollo, Mars, Diana, Venus, Minerva ets. (et cetĕra). Mercurium Romanі pro deo commercii et mercaturae colebant atque deorum nuntium numerabant. In titella Apolllnis (Gen:. Аполлона) erant poëtae, ei deo Musae praebent, in numĕro earum quoque Clio, Musa Historiae. Diana dea silvarum, Minerva autem dea pugnarum et sapientiae pulabantur.
переводится, пожалуйста, подождите..
