Результаты (
русский) 1:
[копия]Скопировано!
Magister. Pueri, nolite clamare. Tacendum est vobis, dum in studio estis. Itaque, ut dicitis, cuncti respondere potestis. Optime! Tu, Petre, potesne nobis dicere nonnulla proverbia latina?
— Petrus. Ita est, magister, multa proverbia latina dicere possum. Dicere, exempli causa, possum nobis non scholae, sed vitae discendum esse. Praecipue autem mihi placet proverbium latinum, quod dicit errare humanum esse.
- Magister. Bonum proverbium et valde nonnullis pigris discipulis idoneum. Nunc tu, Iulia, veni, quaeso, ad tabulam et scribe, si potes, formas primae personae numeri singularis et secundae personae numeri pluralis verbi latlni «prodesse». Iulia surgit, ad tabulam venit et scribit: «prosum», «prodestis».
— Magister. Recte. Asside. Nunc tu, Maria, die mihi, quaeso, formas numeri
pluralis nominativi et accusativi vocabulorum «oppidum parvum».
— Maria. «Oppida parva». Formae nominativi et accusativi numeri pluralis
per litteram «a» terminantur, nam genus vocabuli «oppidum» neutrum est. - Magister. Bene. Responsum tuum rectum et plenum est. Nunc, discipuli,
alia materia tractanda nobis est. Tu, Claudia, monstra nobis in charta magnas
Europae insulas
-Claudia ad chartam venit et Britanniam, Hiberniam, Islandiam, Siciliam, Sardiniam, Cretam monstrat. - Magister. Discipuli, libros vestros aperlte, tu, Paule, potesne narrare
nobis argumentam tabulae, in prima libri tui pagina pictae? Noli festinare, sed
die, quaeso, clare et distincte! Paulus dicit in tabula oppidum antiquum pictum
esse, oppidum muro et fossa cingi, parvum fluvium oppido adiacere, agrum
oppido finitimum ab agricolis arari, hortos autem non solum a viris, sed etiam
a feminis atque pueris coli.
- Magister. Discipuli, nunc libros vestros claudite, tu, Marce, narra discipulis de natura patriae nostrae. Marcus dicit patriam nostram esse terram
magnam et pulchram, partim in Europa, partim in Asia sitam, multis et inflnitis
silvis, agris immensis, fluviis longis et latis abundare, multas et varias bestias
ac plantas in silvis patriae nostrae esse
переводится, пожалуйста, подождите..
