Результаты (
русский) 1:
[копия]Скопировано!
1. Romani Dionysium Bacchum nominabant. 2. Alexander Magnus, Philippi
filius, claros magistros habebat. 3. Incolae Spartae ante pugnas comas coronis
ornabant. 4. Servus a domino suo puniebatur. 5. Magistri puerorum Romanorum
plerumque servi Graeci erant, non liberi viri. 6. Describitur ab Homero bellum
longum, quod Graeci cum Troianis gerebant. 7. Apud Romanos multi servi in
ludis gladiatoris exercebantur. 8. Primo apud Romanos parvus servorum nume-
rus erat, nam agros non solum servi, sed etiam domini colebant; postea tamen
magna servorum turba erat. 9. Castra et oppida vallo fossaque muniebantur.
10. Vici populorum antiquorum saepe incendiis delebantur.11. Pueri Lacedae-
moniorum ad septimum annum sub cura manebant feminarum. 12. Multa templa
Graecorum Aesculapio sacra erant. 13. Solebant Graeci in loco victoriae monu-
menta exstruere; Romani id non faciebant. 14. Fluvio Rheno lato et alto ager
Helvetius a Germanis dividebatur.
переводится, пожалуйста, подождите..
