Результаты (
русский) 1:
[копия]Скопировано!
Ius populi Romāni constat ex legibus, plebiscītis, senatus consultis, constitutionibus principum, edictis eorum, qui ius edicendi habent, responsis prudentium. Lex est, quod popǔlus iubet atque constituit. Plebs autem a populo eo distat, quod populi appellatiōne universi cives significantur; plebis autem appellati
ne ceteri cives sine patriciis significantur. Sed postěa lex Hortensia lata est, qua plebiscita universum populum tenēbat; itaque eo modo legǐbus exaequāta sunt. Senatus consultum est, quod senatus iubet atque constituit: idque legis vicem obtǐnet. Constitutio princǐpis est, quod imperator decreto vel edicto vel epistula constituit. Edicta sunt praecepta eōrum, qui ius edicendi habent magistratus popǔli Romāni. Sed amplissǐmum ius est in edicto aedilium curulium. Responsa prudentium sunt sententiae et opiniōnes eōrum, quibus permīssum est iura conděre. Sed sententiae eōrum omnium in unum concurrunt, id, quod ita sentiunt, legis vicem obtǐnet; si vero dissentiunt, iudǐci licet (quamlǐbet) sententiam sequi: idque rescripto divi Hadriāni significatur (Gaius).
переводится, пожалуйста, подождите..