Результаты (
русский) 1:
[копия]Скопировано!
DE FONTĬBUS IURIS ROMĀNI
Ius popǔli Romāni constat ex legǐbus, plebiscītis, senatus consultis,
constitutionǐbus princǐpum, edictis eōrum, qui ius edicendi habent, responsis
prudentium. Lex est, quod popǔlus iubet atque constituit. Plebs autem a popǔlo eo
distat, quod popǔli appellatiōne universi cives significantur; plebis autem
appellatiōne cetěri cives sine patriciis significantur. Sed postěa lex Hortensia lata est,
qua plebiscita universum popǔlum tenēbat; itaque eo modo legǐbus exaequāta sunt.
Senatus consultum est, quod senatus iubet atque constituit: idque legis vicem
obtǐnet.
Constitutio princǐpis est, quod imperator decreto vel edicto vel epistula
constituit.
Edicta sunt praecepta eōrum, qui ius edicendi habent magistratus popǔli
Romāni. Sed amplissǐmum ius est in edicto aedilium curulium.
Responsa prudentium sunt sententiae et opiniōnes eōrum, quibus permīssum
est iura conděre. Sed sententiae eōrum omnium in unum concurrunt, id, quod ita 82
sentiunt, legis vicem obtǐnet; si vero dissentiunt, iudǐci licet (quamlǐbet) sententiam
sequi: idque rescripto divi Hadriāni significatur (Gaius).
переводится, пожалуйста, подождите..