Результаты (
русский) 1:
[копия]Скопировано!
Cum se ille cupere dixisset, collocari iussit hominem in aureo lecto, strato pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque complures ornavit argento auroque caelato2. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque, nutum illius intuentes diligenter ministrare. Aderant unguenta, coronae3; incendebantur odores4; mensae conquisitissimis epulis exstruebantur.5 Fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu6 fulgentem gladium e lacunari saeta equina aptum demitti iussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Itaque nec pulchros illos ministratores aspiciebat, nec plenum artis argentum7, nec manum porrigebat in mensam, iam ipsae defluebant coronae8. Denique exoravit tyrannum, ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse. Satisne videtur declaravisse Dionysius, nihil esse ei beatum, cui semper aliqui terror impendeat?
переводится, пожалуйста, подождите..
