Aspiciebam in visu noctis et ecce: viri tres diverso tramite venientes перевод - Aspiciebam in visu noctis et ecce: viri tres diverso tramite venientes русский как сказать

Aspiciebam in visu noctis et ecce:

Aspiciebam in visu noctis et ecce: viri tres diverso tramite venientes coram me astiterunt, quos ego statim iuxta visionis modum, cuius sint professionis vel cur ad me venerint, interrogo.

"Homines", inquiunt, "sumus diversis fidei sectis innitentes. Unius quippe Dei cultores esse nos omnes pariter profitemur diversa tamen fide et vita ipsi famulantes. Unus quippe nostrum gentilis ex his, quos philosophos appellant, naturali lege contentus est. Alii vero duo Scripturas habent, quorum alter Iudaeus, alter dicitur Christianus.Diuautem de diversis fidei nostrae sectis invicem conferentes atque contendentes tuo tandem iudicio cessimus."

Ego super haec itaque vehementer admirans, quis in haec ipsos induxerit vel congregaverit, quaero, et maxime, cur in haec me iudicem elegerint.

Respondens autem Philosophus: "Mea", inquit, "opera hoc est inceptum, quoniam id suum est philosophorum, rationibus veritatem investigare et in omnibus non opinionem hominum, sed rationis sequi ducatum. Nostrorum itaque scholis corde intentus et tam ipsorum rationibus quam auctoritatibus eruditus ad moralem tandem me contuli philosophiam, quae omnium finis est disciplinarum, et propter quam cetera omnia praelibanda iudicavi. Hic de summo bono et de summo malo et de his, quae vel beatum hominem vel miserum faciunt, quoad potui, instructus statim apud me diversas etiam fidei sectas, quibus nunc mundus divisus est, studiose scrutatus sum et omnibus inspectis et invicem collatis illud sequi decrevi, quod consentaneum magis sit rationi. Contuli me igitur ad Iudaeorum quoque et Christianorum doctrinam et utrorumque fidem et leges sive rationes discutiens. Comperi Iudaeos stultos, Christianos insanos, ut cum salva pace tua, qui Christianus diceris, ista loquar.

Contuli diu cum utrisque et nostrae collationis altercatione nondum finem adepta partium suarum rationes tuo committere decrevimus arbitrio. Te quippe nec philosophicarum rationum vires nec utriusque legis munimenta latere novimus. Christiana namque professio sic propria lege nititur, quam Novum nominant Testamentum, ut respuere tamen non praesumat antiquum et utriusque lectioni maximum impendat studium. Aliquem nobis iudicem oportebat eligere, ut altercatio nostra finem acciperet, nec quemquam nisi in aliqua harum trium sectarum reperire potuimus."

Ac deinde tamquam adulationis oleum vendens et caput meum hoc unguento demulcens statim intulit: "Quanto igitur ingenii te acumine et quarumlibet scientia Scripturarum fama est praeeminere, tanto amplius in hoc iudicio favendo sive defendendo constat valere et cuiuscumque nostrum rebellioni satisfacere posse. Quod vero ingenii tui sit acumen, quantum philosophicis et divinis sententiis memoriae tuae thesaurus abundet, praeter consueta scholarum tuarum studia, quibus in utraque doctrina prae omnibus magistris etiam tuis sive ipsis quoque repertarum scientiarum scriptoribus constat te floruisse, certum se nobis praebuit experimentum opus illud mirabile theologiae, quod nec invidia ferre potuit nec auferre praevaluit, sed gloriosius persequendo effecit."

Tum ego: "Non ambio" inquam, "huius honoris gratiam, quam mihi reservastis, ut sapientibus scilicet omissis stultum pro iudice statueretis.Namet ego similis vestri vanis huius mundi contentionibus assuetus non grave perferam audire, quibus oblectari consuevi. Tu tamen, philosophe, qui nullam professus legem solis rationibus cedis, non pro magno aestimes, si in hoc congressu praevalere videaris. Tibi quippe ad pugnam duo sunt gladii, alii vero uno tantum in te armantur. Tu in illos tam scripto quam ratione agere potes; illi vero tibi, quia legem non sequeris, de lege nihil obicere possunt, et tanto etiam minus in te rationibus possunt, quanto tu amplius rationibus assuetus philosophicam uberiorem habes armaturam. Quia tamen hoc ex condicto et pari statuistis consensu et de viribus vestris singulos vestrum confidere video, nequaquam ausibus vestris nostra erubescentia inferet repulsam, praesertim cure ex his aliquam percipere me credam doctrinam. Nulla quippe, ut quidam nostrorum meminit, adeo falsa est doctrina, ut non aliqua intermisceat vera, et nullam adeo frivolam esse disputationem arbitror, ut non aliquod habeat documentum. Unde et ille maximus sapientum in ipso statim Proverbiorum suorum exordio lectorem sibi attentum praeparans ait: Audiens sapiens sapientior erit, intelligens gubernaculum possidebit. Et Iacobus apostolus: Sit, inquit, omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum.
0/5000
Источник: -
Цель: -
Результаты (русский) 1: [копия]
Скопировано!

переводится, пожалуйста, подождите..
 
Другие языки
Поддержка инструмент перевода: Клингонский (pIqaD), Определить язык, азербайджанский, албанский, амхарский, английский, арабский, армянский, африкаанс, баскский, белорусский, бенгальский, бирманский, болгарский, боснийский, валлийский, венгерский, вьетнамский, гавайский, галисийский, греческий, грузинский, гуджарати, датский, зулу, иврит, игбо, идиш, индонезийский, ирландский, исландский, испанский, итальянский, йоруба, казахский, каннада, каталанский, киргизский, китайский, китайский традиционный, корейский, корсиканский, креольский (Гаити), курманджи, кхмерский, кхоса, лаосский, латинский, латышский, литовский, люксембургский, македонский, малагасийский, малайский, малаялам, мальтийский, маори, маратхи, монгольский, немецкий, непальский, нидерландский, норвежский, ория, панджаби, персидский, польский, португальский, пушту, руанда, румынский, русский, самоанский, себуанский, сербский, сесото, сингальский, синдхи, словацкий, словенский, сомалийский, суахили, суданский, таджикский, тайский, тамильский, татарский, телугу, турецкий, туркменский, узбекский, уйгурский, украинский, урду, филиппинский, финский, французский, фризский, хауса, хинди, хмонг, хорватский, чева, чешский, шведский, шона, шотландский (гэльский), эсперанто, эстонский, яванский, японский, Язык перевода.

Copyright ©2024 I Love Translation. All reserved.

E-mail: