Результаты (
нидерландский) 1:
[копия]Скопировано!
EXORCISMUS
Adjuro te, serpens antique, per judicem vivorum et
mortuorum, per factorem tuum, per factorem mundi,
per eum, qui habet potestatem mittendi te in gehennam,
ut ab hoc famulo Dei (N)., ad Ecclesiae sinum
recurrit, cum metu, et exercitu furoris tui festinus
discedas. Adjuro te iterum (in fronte) non mea infi rmitate,
sed virtute Spiritus Sancti, ut exeas ab hoc
famulo Dei (N)., quem omnipotens Deus ad imaginem
suam fecit. Cede igitur, cede non mihi, sed ministro
Christi. Illius enim te urget potestas, qui te Cruci suae
subjugavit. Illius brachium contremisce, qui devictis
gemitibus inferni, animas ad lucem perduxit. Sit tibi
terror corpus hominis (in pectore), sit tibi formido
imago Dei (in fronte). Non resistas, nec moreris discedere
ab homine isto, quoniam complacuit Christo in
homine habitare. Et ne contemnendum putes, dum me
peccatorem nimis esse cognoscis. Imperat tibi Deus.
Imperat tibi ma estas Christi Imperat tibi Deus Pater,
imoerat tibi Deus Filius, imperat tibi Deus Spiritus
Sanctus. Imperat tibi sacramentum Crucis. Imperat
tibi fides sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et
ceterorum Sanctorum. Imperat tibi Martyrum sanguis,
Imperat tibi contentia Confessorum. Imperat
tibi pia Sanctorum et Sanctarum omnium intercessio,
Imperat tibi christianae fidei mysteriorum virtus. Exi
ergo, transgressor. Exi, seducor, plene omni dolo et
fallacia, virtutis inimice, innocentium persecutor. Da
locum, dirissime, da loocum, impiissime, da locum
Christo, in quo nihil invevisti de operibus tuis: qui te
spoliavit, qui regnum tuum destruxit, qui te victum ligavit,
et vasa tua diripuit: qui te pro ecit in tenebras
exteriores, ubi tibi cum ministris tuis erit praeparatus
interitus. Sed quid truculente reniteris? Quid temerarie
detrectas? Reus es omnipotenti Deo, cujus statuta
transgressus es. Reus es Filio e us Jesu Christo
Domino nostro, quem tentare ausus es, et crucifi gere
praesumpsisti. Reus es humano generi, cui tuis persuasionibus
mortis venenum propinasti. Adjuro ergo
te, draco nequissime, in nomine Agni immaculati, qui
ambulavit super aspidem et basiliscum, qui conculavit
leonem et draconem, ut discedas ab hoc homine (fi at
signum crucis in fronte), discedas ab Ecclesia Dei
(fiat signum crucis super circumstantes): contremisce,
et effuge, invocato nomine Domini illius, quem inferi
tremunt: cui Virtutes caelorum, et Potestates, et Dominationes
sub ectae sunt: quem Cherubim et Seraphim
indefessis vocibus laudant, dicentes: Sanctus, sanctus,
sanctus Dominus Deus Sabaoth. Imperat tibi Verbum
caro factum. Imperat tibi natus ex Virgine. Imperat
tibi Jesus Nazarenus, qui te, cum disciplulos ejus contemneres,
elisum atque prostratum exire praecepit ab
homine: quo praesente, cum te ab homine serparasset,
nec porcorum gregem ingredi praesumebas. Recede
ergo nunc ad uratus in nomine e us ab homine, quem
ipse plasmavit. Durum est tibi velle resistere. Durum
est tibi contra stimulum calcitrare, Quia quanto tardius
exis, tanto magis tibi supplicium crescit, quia non
homines contemnis, sed illum, qui dominatur vivorum
et mortuorum, qui venturus est judicare vivos et mortuos,
et saeculum per ignem. Amen.
переводится, пожалуйста, подождите..
