Результаты (
русский) 1:
[копия]Скопировано!
Costarum, quae laterales thoracis partes occupant, numerus in utroque latere plerumque est duodecim, raro tredecim, rarius un- decim. Sunt autem vel verae, vel spuriae. Verae s. legitimae vocantur, quarum cartilagines nec sternum adhaerent, earumque numerus esse solet in utroque latere septem, rarius octo; reliquae quinque (vel quattuor), quarum cartilagines nec sternum osseum nec cartilaginem ensiformem attingunt, spuriae s. illegitimae nominantur. Harum superiores tres, cartilaginibus suis longitudine sensim decrescentibus, proxime sibi accumbunt ita, ut quasi inter se confluere videantur; ultlmae duae, brevissimae, et inter se et a superioribus magis distantes, tenuis membranae e multis ligamentiilis connexae fibrarumque muscularium ope copulatae, mobiliores sunt, ideoque fluctuantes dicuntur. Omnes costae eatenus se invicem aequant, quatenus in singula costa discemere licet corpus, extremitates, cartilagmem, ac superficies et margines.
переводится, пожалуйста, подождите..
