Результаты (
русский) 1:
[копия]Скопировано!
Auditorium nostrum magnum et clarum est. In auditorio tabula, ubi discipuli et magister creta scribere possunt, charta terrae nostrae et charta Europae, mensa et sella magistri, scamna discipulorum sunt. Hora studii instat. lam cuncti discipuli adsunt. Magister in auditorium intrat et — Salvete, discipuli! — dicit. Discipuli e scamnis suis surgunt et magistrum salutant: Salve, magister!
— Magister. Assidite, pueri! Studium nostrum incipimus. Sed initio dicite mihi: quis vestrum hodie abest?
— Discipuli. Nemo nostrum abest, cuncti hodie adsumus.
— Magister. Bene. Mihi iucundum est vos cunctos hodie studio adesse. Sed estisne ad studium parati? Quis vestrum ad interrogate respondere potest?
— Discipuli (passim): — Ego possum! — Ego possum! — Cuncti respondere possumus!
— Magister. Pueri, nolite clamare. Tacendum est vobis, dum in studio estis. Itaque, ut dicitis, cuncti respondere potestis. Optime! Tu, Petre, potesne nobis dicere nonnulla proverbia latina?
— Petrus. Ita est, magister, multa proverbia latina dicere possum. Dicere, exempli causa, possum nobis non scholae, sed vitae discendum esse. Praecipue autem mihi placet proverbium latinum, quod dicit errare humanum esse.
— Magister. Bonum proverbium et valde nonnullis pigris discipulis idoneum. Nunc tu, Iulia, veni, quaeso, ad tabulam et scribe, si potes, for- mas primae personae numeri singularis et secundae personae numeri pluralis verbi latlni «prodesse». Iulia surgit, ad tabulam venit et scribit: «prosum», «prodestis».
— Magister. Recte. Asside. Nunc tu, Maria, die mihi, quaeso, formas numeri pluralis nominativi et accusativi vocabulorum «oppidum parvum».
— Maria. «Oppida parva». Formae nominativi et accusativi numeri pluralis per litteram «a» terminantur, nam genus vocabuli «oppidum» neutrum est.
— Magister. Bene. Responsum tuum rectum et plenum est. Nunc, discipuli, alia materia tractanda nobis est. Tu, Claudia, monstra nobis in charta magnas Europae insulas.
переводится, пожалуйста, подождите..
