Результаты (
нидерландский) 1:
[копия]Скопировано!
EXORCISMUS
Exorcizo te, immundissime spiritus, omnis incursio
adversarii, omne phantasma, omnis legio, in nomine
Domini nostri Jesu Christi eradicare, et effugare ab
hoc plasmate Dei. Ipse tibi imperat, qui te de supernis
caelorum in inferiora terrae demergi praecepit. Ipse
tibi imperat, qui mari, ventis, et tempestatibus impersvit.
Audi ergo, et time, satana, inimice fidei, hostis generis
humani, mortis adductor, vitae raptor, justitiae
declinator, malorum radix, fomes vitiorum, seductor
hominum, proditor gentium, incitator invidiae, origo
avaritiae, causa discordiae, excitator dolorum: quid
stas, et resistis, cum scias. Christum Dominum vias
tuas perdere? Illum metue, qui in Isaac immolatus est,
in Joseph venumdatus, in sgno occisus, in homine crucifixus,
deinde inferni triumphator fuit. Sequentes cruces
fiant in fronte obsessi. Recede ergo in nomine Patris et
Filii, et Spiritus Sancti: da locum Spiritui Sancto, per
hoc signum sanctae Cruci Jesu Christi Domini nostri:
Qui cum Patre et eodem Spiritu Sancto vivit et regnat
Deus. Per omnia saecula saeculorum. Amen.
переводится, пожалуйста, подождите..
